Giacomo Aconcio: De Methodo

Giacomo Aconcio (Jacobus Acontius)
(http://bivio.filosofia.sns.it/)
De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione

Cum apud omnes, qui tantum iudicio prorsus non carent, in confesso sit nullam artem nullamque scientiam, nisi diligenti ac certa quadam methodo adhibita, vel tradi recte posse, vel percipi: cumque et antiquis temporibus, et nostra hac aetate quamplurima ingenia, praeclara illa quidem et pene divina, summis laboribus summaque alioqui diligentia in id incubuerint, ut posterorum studiis quam optime consultum relinquerent: nunquam equidem satis mirari potui, qui factum sit, ut cum nulla esset ars vel facultas de qua aeque referret absoluta ac perspicua extare praecepta, atque de methodo (quod nimirum caeteris omnibus lumen afferre una possit) nemo tamen fere extiterit qui dignam illam putasse videatur, in qua non dicam illustranda sed ne recte quidem cognoscenda ingenii sui vires intenderet. Quo quidem factum est, ut cum nulla sit ars quae non infinitos propemodum scriptores habuerit, quod tamen (pene dixerim) omnes rectam methodum neglexerint, nunquam intelligi eas satis posse ipsa doceat experientia. Dicam exempli gratia de una atque altera: quam plurimos quidem invenias, qui rhetoricae praecepta quae prodita sunt literis, et saepe diligenterque perlegerint, et insuper diu se exercuerint, optimos quosque oratores sibi imitandos proposuerint multarum rerum cognitionem adepti sint, et natura alioqui ad dicendum minime sint inepti: quorum et si oratio sit propria, ornata, elegans, copiosa, in iis tamen ad persuadendum vim roburque desideres. Cujus rei nulla alia potest esse causa, nisi quia artem, quod sine recta methodo tradita sit, non satis assequi potuerunt; quanquam non negaverim, quae scripsit ea de re Aristoteles ad Theodectem, ea bona ex parte habere methodum. Sed quod obscuro illo ac spinoso dicendi genere, more suo usus sit, perpauci sunt, intelligere qui illa possint. Dialecticorum item frequens ubique est numerus, at si scripta, si disputationes observes, nihil minus invenias, quam Dialecticos, quia scilicet illa similiter facultas adhuc methodum desideret, id quod de aliis quoque artibus, facultatibus, ac scientiis fere omnibus dici iure posset. Multa sane de methodo pluribus in locis scripta reliquit Aristoteles et praecipue in I. lib. de partibus animalium, sed tamen integram artem complexus non est: id enim agebat tantummodo suorum ut scriptorum rationem redderet. Scripserat Galenus librum (qui non extat) de constituendis artibus, cuius iacturam aliquatenus conati sunt resarcire Martinus Acachias, et plerique alii medici; qui tametsi plurimum lucis huic facultati attulerunt: ita scripserunt tamen ut vel ubi de methodo tractant, ibi nihilominus iure methodum requiras; praeterquam quod Galenum sequuti sunt, cuius sententia, quod censuerit non eadem methodo contemplari commode et docere aliquem posse, sed contrariis, probari mihi nullo modo potest, apertissime reclamante non tantum Aristotele, sed et certissima ratione, et ipsa quoque experientia, id quod suo loco ostendemus. Equidem quibus constet vera methodus diu ac pertinaci quodam labore conatus sum intelligere, nec tantum libros volui consulere, sed multo etiam diligentius experientiam. Sim ne autem tandem perfecte assequutus, dicere equidem non ausim: hoc scio, me vere posse dicere, quum essem natura ad rerum investigationem minime aptus, rationem tamen me aliquam eiusmodi studio ac diligentia comparasse, quam et ad emendandum illum naturae defectum, et ad res commode explicandas, maximo experiar mihi esse adiumento. Quicquid autem illud sit, cum optimo cuique ingenio magnopere profuturum sperarem, statui hunc qualemcunque meorum laborum fructum cum studiosis omnibus communem facere. Itaque siquidem in thesauro (quod magnopere velim) aurum inventum fuerit, erit id mihi tam iucundum, quam quod iucundissimum: sin inventi fuerint (ut est in proverbio) carbones, conatum certe meum, qui prodesse et si non potuero, saltem voluerim, nemo nisi nequissimus improbabit. Forte enim excitabuntur hinc feliciora aliqua ingenia, quae quod ego non potuero, ipsa praestent. Sed tales ego maxime optarim lectores, ut aut nullam omnino haberent seu habere se crederent methodicae rationis cognitionem, aut si perlegissent, quae ab aliis ea de re tradita sunt, conarentur saltem quamcunque illius intelligentiam se assequutos existimarent, eam tantisper seponere, dum quid et nos sentiamus, integro possent iudicio perpendere. Optarim insuper ut nostrae rationis periculum etiam facerent in facili aliquo argumento, indagando primum ex praeceptis quae tradituri sumus, rei notitiam: ac deinde rem eandem explicando. Neque enim persuadere sibi debet quisquam, artem se ullam recte posse intelligere, nisi usus accesserit, et nisi experimenta perspicuam reddant praeceptorum vim, atque efficaciam. Quod si haec percurrat aliquis tantum, ceu historiam quampiam, dignoscere profecto nunquam poterit, quid boni insit, aut mali: quin imo quam primum viderit me a reliquorum orbita paululum recedere, lectoremque fallere singulis locis eadem quae apud alios legerit, aut parum admodum diversa, expectantem, facile opinabitur, et me aliorum scripta minime vidisse, et se satis causae habere nostra contemnendi. Nec vero pigere studiosos debebit laboris, quem impendere cognoscendo methodico huic usui oportuerit (qui sane pro rei dignitate haud erit magnus) sed quantuscunque tandem erit, tantus tamen esse nunquam poterit, quin illum cumulatissime eius sit utilitas compensatura. Equidem si filius mihi esset, aut adolescens quispiam alius aeque carus, qui speraret habiturum se triginta annorum otium, quod in literarum studiis consumeret, hortarer illum ut potius integros viginti in assequendo vero methodi usu insumeret, quam ut eo contempto, reliquis studiis totos illos triginta annos daret; minimeque dubitarem, optime illi consultum fore. Pro certo enim haberem, reliquorum decem annorum labore ad maiorem eum solidioremque eruditionem perventurum, quam si ea re destitutus, aliis tantum in studiis aetatem omnem contereret. Quod minime mirabitur, quisquis putat Platonem alicuius saltem fuisse iudicii: cum is in Phaedro Socratem dicere faciat, si quem inveniebat qui unum cognoscere posset et plura (quae tamen methodicae rationis non nisi pars est quaedam) eius se vestigia sequi solitum, tanquam numinis alicuius. Sed longe minus mirabitur quicunque se in ea re aliquandiu exercuerit: tanta est enim studiose lector (mihi crede) eius utilitas, ut aestimare nemo nisi expertus possit, utcumque paucis quibusdam, ac tenuibus constare praeceptis videatur. Caeterum id praecipue conati sumus, ut maximam brevitatem cum pari perspicuitate coniungeremus. Nam cum artium utilitas non ex earum cognitione, sed usu constet, necesseque sit, si quidem arte aliqua uti velis, eius tibi praecepta esse in promptu, non secus atque literarum elementa scribere aut legere volenti: diligenter videtur in tradendis artibus verbositas omnis fugienda. Quam quidem ob causam disputationes quoque opinionesque iis coacervandas reliquimus, quibus curae est potius ostentare quam multum ipsi sapiant, quam aliorum studia promovere, vel quibus res est cum pertinacibus. Dubitandum sane mihi esse non videtur, quin methodus ad Logicam referri debeat, quando et definiendi et dividendi et colligendi leges complectitur: quae omnia satis constat ad Logici officium pertinere. Ut igitur intelligi commode quid sit methodus possit, definiri ac dividi Logicam oportet.

I.

Est vero Logica, meo quidem iudicio (utcunque eam definiant multi) recta contemplandi docendique ratio: ac duorum sane alterum, et contemplemur, et doceamus necesse est. Nempe, aut recte ne aliquid de aliquo affirmari possit, vel negari, seu hoc ne potius quam illud: ut, an servanda sit inimicis fides necne; itemque militia ne an toga dignior sit; aut, ut relicto veritatis examine, quaeratur rei alicuius explicatio: ut quid sit bellum, quibusve constet ars dicendi, aut christiana religio. Vocabimusque ea quae ad primam rationem pertinent quaestiones: quae vero ad alteram referuntur, themata sive proposita. Quo fiet ut Logicae duae sint partes, quarum altera pertineat ad quaestiones, altera vero ad proposita: quam nunc explicandam suscipimus. Quanquam enim veri quoque ac falsi examen recte fieri non sine methodo aliqua potest, magis tamen nomen methodi ad eam videtur pertinere rationem, qua recta ordinataque propositorum fit discussio. Sit igitur methodus recta quaedam ratio, qua citra veritatis examen et rei alicuius notitiam indagare, et quod assequutus fueris, docere commode possis. Quanquam autem in thematis alicuius explicatione multa incurrere possunt quae confirmatione indigeant, non tamen ea sumenda erit ex methodi de qua hic agitur, praeceptis: quin ad eam tum logicae partem erit recurrendum, quae pertinet ad quaestiones. Siquidem harum dialecticae partium officia confundenda non sunt.

II.

Quis autem sit methodi finis propter quem est expetenda, ipsa definitione indicatur: est enim rei alicuius cognitio, quam, qui contemplatur, assequi cupit; qui vero docet, aliis impertire nititur.

III.

Dicendum est ergo qualisnam intelligatur esse integra rei alicuius cognitio: hoc est, in quibus consistat, aut quando eam habere dicamur; mox quarum haberi rerum possit, et quisnam sit ejusmodi cognitionis capax; postremo ex quibus gignatur causis; ac de illa quidem cognitione, hic agi sciendum est, quae ratiocinationis ope acquiritur, non autem de illa quam innasci nobis arbitramur, cuiusmodi est communiorum animi conceptionum notitia, vel de illa quae a sensibus proficiscitur, de quibus infra dicemus.

IV.
Integram rei alicuius cognitionem tum nos habere arbitrabimur, si noverimus quid sit, quae sint eius causae, quive effectus: et qui haec omnia perspicere possit circa rem aliquam sine dubio, is et singula poterit perspicere.

V.

At ne quis verba forte magis intueatur, quam res ipsas, animadvertendum est in artibus, tum cognoscendis, tum tradendis, rei causas eas ferme intelligi, quae ad ipsarum artium fines spectant. Si enim ponatur Rhetoricae finis esse persuasio, tum demum Rhetoricae te causas putato assequutum, si persuasionum causas assequutus fueris. Nosse enim, exempli gratia, quis Rhetoricae inventor constitutorque fuerit, et caetera eiusmodi, parum refert. Intelligimus autem quid res sit, si primum nominis significatio, ambiguitate atque obscuritate omni sublata, deindeque rei natura perspecta nobis fuerit. Porro causarum quatuor faciunt genera, materiam, formam, efficiens, finem. Materiam dicimus, quae formas recipit, tam quae naturae ope proveniunt, quam quae artificio fiunt. Quae naturales formas recipit, aut simplex est, atque impermista, aut composita. Simplicem Aristoteles primam vocat, quod (ut plaerique arbitrantur) primorum corporum, quae elementa dicuntur, formas recipiat. Composita ex quatuor elementis constat: quorum contemperamento reliqua omnia generantur. Dicitur et materia, ex qua aliquid efficitur, aut nascitur, ut pannus, ex quo vestis fit: quemadmodum ex lateribus, lapidibus, lignis, calce domus; ex aere cera, plumbo, statuae. Formarum vero quaedam naturales sunt, cuiusmodi est hominis, equi, leonis; quaedam artificiosae, ut statuae; quaedam partim ab arte partimque a natura proveniunt, quod genus sunt fructus, qui in arbore nascuntur, quae in alieno, eoque non suae speciei, trunco insita fuerit. Neque enim fructuum illorum forma a sola provenire natura dici potest: cum nemini dubium sit, nisi agricolae ars operaque accederet, nunquam fore, ut ea sola tales fructus produceret. Verumtamen ad artificiales, eiusmodi quoque formas reiiciemus. Naturalis forma motus sive actionis est principium: proinde et effectricis causae rationem obtinet. Atque ea quidem aut simplex est, aut composita. Simplex est, quae simplicem, imperfectamque habet naturam: cuiusmodi sunt elementorum formae quas prima induit materia. Caret autem materia prima omni prorsus forma, non quod aliquando sine ulla forma existere possit, sed a compositis mente tantum abstrahitur intelligiturque. Composita forma est, non quae ex pluribus formis constet (ea enim una est non plures) sed quae plurium et perfectiorum motuum, quam simplex principium sit, ut stirpium forma, quae vegetandi vi donata est: cuius motus perfectior distinctiorque existit; in vegetatione enim continentur attractio, retentio, et alii id genus vegetatricis facultatis motus, quos naturales actiones appellamus. Eadem ratione rerum multiformium, quae non ex elementis solum genitae sunt, sed mistis naturis ex elementis, forma distinctior perfectiorque est; atque hae ipsae res quo melius contemperatae fuerint, elaboratiusque a natura permistae, eo compositiorem, distinctiorem ac perfectiorem habent formam, proindeque motus plures ac perfectiores. Elementa enim perfectione et numero actionum plantae antecedunt, plantas autem animalia, homo vero haec omnia, quoniam omnium, quae in hoc orbe genita sunt temperatissimus est ac elaboratissimus, et velut naturae opus absolutissimum perfectissimumque. Artificiosam autem formam nihil aliud esse dixerim, quam illud ipsum, per quod res ad usum aliquem apta est. Statuae namque forma reddit marmor idoneum ad referendam alicuius effigiem, cultri vero forma ferrum ad incidendum.

VI.

Sed materiam quidem et formam proprie solae habent corporeae substantiae. Verumtamen in accidentibus accipitur pro materia, vel subjectum, in quo accidens fit, veluti auditoris animus, in quo vi orationis fit persuasio; vel id, circa quod fit, vel de quo, vel si quid est praeterea, quod alio quovis modo efferri possit. Dicemus enim medicamenta, morbos et reliqua, circa quae versatur medicus, medici esse materiam: et bellum eius orationis materiam, quae de bello tractet. Sic et emptionis et venditionis materia erit id, quod emitur et venditur. Primum (Quintilianus inquit) considerandum est, et quis, in qua causa, et apud quem, et in quem, et quid dicat. Haec omnia, in qua causa, et apud quem, et quid dicat, non alio pertinere arbitramur quam ad orationis materiam et subjectum. Similiter est et aliquid in accidentibus in quo consistat, ut res sit id quod est: sicuti in emptionis et venditionis contractu est pretii conventio, unde habet ut sit emptio et venditio, idque erit pro forma accipiendum. Efficientium causarum duplex est conditio. Nam aliae effectum perpetuo comitantur, quales sunt internae, aliae abesse possunt, quales sunt quas evidentes ac externas dicimus: ut solis ardor diariae febris est causa, etiamsi a deurendo cessaverit. Quaedam insuper necessitate naturae, quaedam opificis arbitrio agunt. Necessitatem sequuntur quaecunque consilii iudiciique sunt expertia, ut ignis, proposito sibi quod uri possit, nequit non urere; delectu autem agunt, quibus liberum est agere vel non agere, ut homines illis in rebus quas consilio, rationeque administrant. Earum quae necessitate agunt, quaedam naturae conatu, aliae externa vi agunt. Conatu naturae agunt ea quorum agendi principium est intra ipsa, nullo extero adiuvante: ut ignis, cui innata est urendi vis, nec cessat urere, donec superest aliquid, in quod explicet vim suam. Externa vi agere dicuntur, quibus aliunde agendi vis accessit: ut, aqua fervens calefacit, non sua, sed ignis vi, a quo calorem accepit. Sed istorum vis non est diuturna, verum remittitur ita, ut ea statim ad naturam suam redeant. In his quae necessitate agunt, satis est ut possint agere: in iis vero quae delectu, opus est ut etiam velint. Est et alia efficientium discretio. Quaedam enim praecipua sunt et imperantia: quaedam obsequuntur, et ministrant; et horum alia agunt, et alia sunt instrumenta, ut sunt in bello gerendo, imperator, milites, arma. Aliae insuper causae eiusmodi sunt ut solae ad effectum producendum sufficiant: aliae vero concurrant oportet, ut, ad procreationem masculus et foemina. Quaedam demum agunt aliquid, quaedam vero eiusmodi sunt, ut ad producendum effectum nihil quidem ipsae conferre videantur, sed non producatur tamen effectus sine illis, vocanturque adiuvantes causae. Exempli gratia, in fure, celandi delicti aut poenae quovis modo effugiendae spes eum quidem ad rem surripiendam non movet, sed tamen minime eam surriperet, nisi haberet eiusmodi spem aliquam. Atque huc quidem locum et tempus referendum arbitramur. Considerantur autem in efficientibus rei quantitas, qualitas, et modus, ordoque agendi. Finis potissimus est causarum omnium. Is enim est cuius gratia omnia agunt: aguntque omnia boni alicuius gratia; et finis quoddam bonum est. Quo pacto ergo ratio boni in rebus discreta erit, eodem et finium sumemus diversitatem. Quaedam enim sunt per se bona, quaedam, quia aliis conferunt. Quae per se sunt bona, ea certum est summa esse, ut supra ea nihil sit expetendum: ea sunt, ut brevissime dicamus, status uniuscuiusque rei in suo genere perfectissimus. Summum itaque ignis bonum est esse maxime calidum: et siccum sic uniuscuiusque rei perfectissima illa, consumatissimaque habere, quae ipsis tribuit in suo rerum genere natura. Conferentia dicuntur quae ad summa consequendum adiumento sunt. Sed bonorum, atque proinde finium ratio bifariam initur. Quandoque enim initur pro singularum rerum conditione, quam habent in suo genere quaeque: ut domus perfecta ultimus est fabricantis finis in suo genere; quandoque vero fines accipimus ex toto ordine rerum, quo cuncta alterum alterius usibus videntur accommodata. Possunt et aliter unius plures esse fines, ut alius operantis, alius iubentis. Ubi plures sunt eiusdem rei fines, ii quidem erunt aut medii, et quasi spectantes unus ad alium: quorum unus proximus sit, alii remotiores: ut, si dicas parari fraenum regendi equi gratia, equum autem gratia belli, bellum fieri propter victoriam, expeti victoriam tranquillitate frui ut possis. Nam intelligemus ei qui fraenum sibi parat, equum regere proximum esse finem, reliquos autem remotiores: nempe hos, bellum, victoriam, tranquillitatem; sed tranquillitatem ultimum et extremum esse finem. Aut erunt omnes aeque propinqui: ut, si quid in amici alicuius gratiam facias, et ut te illi beneficii forte accepti memorem gratumque ostendas, et ut illum tibi magis benevolum reddas; horum siquidem utrumque ad id quod facis, aeque propinquus erit finis. Et aut erit alius alio principalior: ut si plurius facias gratum te amico exhibere, quam eum tibi magis benevolum reddere. Aeque principales erunt omnes, ut si non pluris hoc, quam illud facias. Et finis aut est adeptio rei alicuius, ut in domo fabricanda habitationis commoditas; aut evitatio incommodorum, ut si quid facias morbi declinandi gratia. Estque tandem finis, aut corporea res aliqua, aut rei corporeae usus, aut actio tantummodo nullum post se opus relinquens: ut si probabiliter et ornate dicere ponatur rhetoricae finis esse. Aut est aliquod aliud accidens: ut si rhetoricae finis statuatur esse persuasio. Joannes Argentarius plura facit causarum genera. Nam instrumenta, et, quas adiuvantes causas appellamus, ab efficientibus seiungit, et adiuvantium etiam duo genera enumerat: alterum eorum sine quibus effici res non potest, alterum eorum cum quibus fieri non potest; segregatque insuper id, in quo res fit, et id circa quod fit, ita ut sint novem: id a quo res fit, hoc est efficiens; per quod res fit, hoc est instrumentum; sine quo, et cum quo non fit; ex quo res fit, quae proprie est materia; in quo fit, quod est subjectum; et circa quos, et cuius gratia res est, quod est finis; et quod facit rem esse, quod est forma. Sed si res, non verba spectes, utram sequaris partitionem non admodum referre arbitramur dummodo in illis quatuor haec intelligantur omnia. Effectum autem cuiusque rei nihil aliud esse dicimus, quam illud ipsum cuius res est causa, quod et finis est. Sed quatenus a causis producitur, effectus appellatur: quatenus vero sui desiderio efficientes causas movet ad agendum, finis dicitur, et inter causas numeratur. Intellectis igitur quae ad finium pertinent differentias, effectuum simul differentiae cognoscentur. Sed ad effectum refertur etiam qualiscumque rei exitus, qui vel praeter intentionem sequatur: ut si quis ex militia non lucrum, cuius gratia profectus fuerat, sed damnum reportet. Sed tum demum rei alicuius cognitionem nos habituros censendum erit, si et ipsius rei communiter, et cuiuslibet eius partis, vel speciei, definitiones, et causas effectusve perspectos habuerimus. Et causas quidem effectusve cognoscere intelligemur, si ipsarum quoque causarum causas, et effectuum effectus, usque ad extremos, tum communiter tum per partes quaslibet et species noverimus usque ad simplicissimas partes, infimasque species.

VII.

Et eorum quidem haberi eiusmodi poterit cognitio, quae finita sunt, et perpetua, et immutabilia: quod genus sunt universalia omnia, infinitorum autem et corruptibilium, qualia sunt singularia, nulla est scientia. Omnia vero, aut pendent a nostra voluntate, ut quaecunque agimus, facimusque; aut non pendent a nostra voluntate. Eorumque alia constant ex materia, ut res naturales omnes; alia, tametsi sunt in materia, intellectu tamen a materia separantur, ut quantitates circa quas versantur mathematici; alia sunt omnino a materia seiuncta, ut Deus et genii.

VIII.

Huiusmodi autem cognitionis ille erit capax, in quo naturalis ratio vigeat, cuius ope rerum possit similitudines, differentias, consequentiasque perspicere.

IX.

Ostendimus iam quibus constet absoluta cuiusque rei cognitio, quarum haberi rerum possit quis eius sit capax. Videndum igitur nunc ex quibus gignatur causis, sive sponte discendum alicui sit, sive a doctore. Illud sane dubium esse non debet, quin cognitionem omnem, quae ratiocinando acquiritur, ab aliqua gigni causa oporteat; et causa quidem illa necesse est ut sit aliquid ante iam cognitum: quod adhibitum ad id quod ignorabamus prius, efficiat ut in eius veniamus notionem. Sic et Aristoteles asserit, omnem doctrinam et disciplinam, quae ratione constet, ex praecognitis fieri, unde consequens est nihil quenquam posse addiscere nisi ea praecognita habeat quae apta sint ad illud patefaciendum quod assequi cupiat. Et cum infinita propemodum sint ea, quae addiscere homines possunt, maxime insuper credibile videtur nullum esse hominem, in quo naturalis tantum ratio vigeat, cui non omnes fere illae insint notiones, quae sint ad percipiendam unamquanque disciplinam seu rem quamlibet, necessariae, quanquam lateant persaepe, nec facile sit animadvertere quid ad quam rem cognoscendam, et quomodo adhiberi oporteat: sicut usuvenire posset, ut aliquis haberet quidem domi omnium generum medicamenta, nesciret autem quo quisque morbus potissimum curandus esset. Logicae ergo munus est, tum huius scilicet partis, quam hic persequimur, tum alterius quae ad quaestiones pertinet, notiones illas ceu scintillas sub cinere latentes detegere, apteque ad res obscuras illustrandas applicare. Quamobrem sciendum in primis erit quaenam sint omnium notissima, ut, sive contemplemur sive doceamus, eo sumpto, quod sit per se notum, ad ea pergamus quae nos latent: pro eodem autem intelligendum hic est, aliquid notius esse, et prius contingere, ut sit notum. Necesse est ergo quicquid praecognoscimus, ad id quod ignoramus, quodque inde intelligendum est, aliquo se habere modo: aut scilicet ut magis universum ad minus universum; aut ut totum ad partes; seu ut compositum ad simplicia; aut ut causa ad effectum; aut e converso. Contraria vero et adiuncta et coniugata et reliqua eiusmodi ad questionum tantum discussionem pertinere, non etiam ad id de quo hic agitur censendum est. Insuper, quicquid praecognoscimus, id erit aut coniunctum, aut disiunctum. Coniunctum intelligo quicquid oratione aliquid affirmante vel negante exprimitur, quale hoc erit: mundus aliquando periturus est; disiunctum vero, quod simplici aliqua voce, vel etiam pluribus nihil affirmantibus vel negantibus, exprimitur, qualia sunt: mundus, homo, substantia. In disiunctis prius quidem aliqua singularia cognosci necesse est, quam ad rei universae notitiam pervenias. Quod inde facile apparet, quod infans, antequam rem ullam viderit, neque quid hic homo sit, neque quid in specie homo, neque quid animal, neque substantia intelligit: tum autem primum quandam hominis speciem animo concipiet, ubi duos vel tres homines viderit, atque inde pedetentim pro16 cedet eius notitia semper ab iis quae latius patent, ad ea quae minus late; itaque evenit, ut perpaucorum singularium cognitio intellectum ad ea quae maxime universa sint, perducat. Ex duobus enim hominibus (exempli gratia) concipitur hominis species, ex homine et equo animal, ex animali et lapide vel ligno corpus, ex corpore atque animali substantia. Quo quidem fit, ut, e converso, prius perspicua fiant magis universa, quam eorum quae sub ipsis continentur multitudo: imo ne haberi quidem potest singularium omnium cognitio, distincta scilicet, quomodo hunc vel illum hominem vel equum cognoscere poteris. Verum qui genus aliquod intelligit, is aliquatenus (confuse videlicet) omnia etiam novit, de quibus ipsum genus dicitur, siquidem in omnibus communem quandam naturam intelligit: utpote in omnibus animalibus vegetandi sentiendique vim. Quare si quid cognoscendum tibi sit eorum quae sub cognito iam genere continentur, notitia, quam acquires, ab iis quae latius patent originem sumet. Nam si quid procul conspexeris, primum quidem agnosces id quod valde universum est, corpus videlicet esse, proprius vero accedens, si se movere illud videris, intelliges animal esse, quod minus patet quam corpus, mox perspiceres esse hominem, postremo Platonem vel Socratem. Quatenus igitur aliquot singularia, vel minus communia, prius cognoscere oportet, quam communiora cognosci contingat, minus communia communioribus notiora esse dici possunt; quatenus autem prius cognoscuntur communiora, quam eorum quae sub ipsis continentur multitudo, notiora erunt quae magis communia fuerint: et maxime 17 communia, maxime item nota ac perspicua. Aristotelisque hoc modo conciliari posse videntur contrariae hac de re assertiones. Quid vero naturae notius sit, quidve ignotius, admodum equidem curandum non puto, cum id ad rem nostram non videatur facere, neque enim naturae, sed homini cogitandi docendique ratio traditur. Coniunctorum diversa ratio est. Nam esse videntur in natura hominis ingenitae universae quaedam notiones, quae quidem eiusmodi sunt, ut si quis proferat earum aliquam, intellecta duntaxat verborum vi et significatione, non possit aliquis non eam veram esse agnoscere, illique assentiri. Quod genus hae sunt: totum qualibet sua parte maius esse; si ab aequalibus aequalia demas, caetera aequalia remanere: nemini sine causa nocendum esse: et similes aliae, vocanturque communes animi conceptiones, dignitates, primae et immediatae sententiae per se notae, ac prima principia: et iis quidem nihil potest esse notius. Quorundam autem notitia necesse est ut ab aliquo sensu originem sumat, et quanquam sensus non percipit nisi singularia, nihilominus ex iis quae saepenumero fieri sentit, experientia fit et cognitio stabilis, immutabilisque: nam cum saepe viderimus ignem calefacere, neque secus unquam contingere, universa in nobis huiusmodi fit notio, ignis videlicet calefacit. Totum partibus notius esse, et compositum simplicibus nemini dubium videtur: quod intelligendum est, si totum accipias ut totum, et partes ut partes. At causarum ad effectus ratio aliqua distinctione indiget: nam in iis quae pendent a nostra voluntate, ut est domus fabricanda, finem extremum seu effectum, omnium 18 notissimum esse oportet. Siquidem is qui domum vult fabricare, nihil recte faciet, nisi ab initio consideret, quot quasve commoditates in domo exoptet: inde totum animo deformabit aedificium, tale scilicet quale praestare possit commoditates illas; mox autem materiae habebit rationem, considerabitque insuper quot et quibus opificibus, quibusque instrumentis opus sit, ut ex materia quam paraverit, construere tale opus possit. Atque ita quidem fiet ut quo quidque fini propius fuerit eo quoque prius in consideratione habeatur, tanquam notius: quo autem remotius, posterius, utpote minus notum. In iis vero quae a voluntate nostra non pendent, et constant ex materia, ut sunt res naturae, et opera omnia quae ipsi non fecimus, primum quidem sese offert nobis totum ipsum compositum, deinde partes spectamus, exinde quonam pacto iunctae, et in unum congestae sint, consideramus: postremo quem ad finem omnia spectent perpendimus. In mathematicis alius non videtur esse cognitionis nostrae ordo, quam a magis communibus ad minus communia: id quod apud Euclidem videre licet. De Deo autem, de geniis, deque substantiis eiusmodi, si qua ratiocinationis ope acquisita est cognitio, ea omnis ab effectuum inspectione profecta esse videtur. Inspiciamus igitur qua ratione applicari notiora oporteat, ad ea, quae scienda circa unamquamque rem esse diximus.

X.

Quid nam res sit, definitio explicat, cuius duo sunt genera. Siquidem alia est nominis definitio, alia rei. Nominis definitio ea est, qua nominis, aut locutionis vis et significatio exponitur, quae improprie definitionis est nomen adepta: quanquam adhiberi eam necesse est, ubicunque aliqua sit verborum obscuritas. 19 Rei quoque definitio duplex est. Nam alia rem tantummodo per accidentia describit, quae et ipsa improprie definitio dicitur; alia vero quid res sit, hoc est, quae sit rei natura, explicat quam brevissime, atque haec quidem proprie appellatur definitio: quae ut recte suo defungatur munere, necesse est, ut neque angustior sit, neque latius pateat, quam res definita. Quod fit ubi de quacunque re dicitur res definita, dicitur etiam definitio, et de quacunque re dicitur definitio, dicitur etiam res definita: ut quicquid est homo, est animal rationis particeps mortale, et quicquid est animal rationis particeps mortale, est homo. Id est enim definitionem cum re definita converti: alioqui enim vel, si latius pateret, non propriam ejus naturam, sed cum aliis item rebus communem indicaret; vel, si angustior esset, non totius rei naturam explicaret, sed partis tantummodo. Absoluta autem omni ex parte erit, si ex genere composita fuerit propriisque rei differentiis: et si fuerit insuper plana et perspicua, hoc est, si constet verbis propriis et usitatis, non autem obscuris, ambiguis, aut ex longinquo translatis. Genus est id, quod plures sub se complectitur species, et de singulis in eo quod quid est, dicitur: ut animal comprehendit sub se hominem, equum, leonem, aliasque species multas; et si quis interroget quid homo sit, responderi apte potest: animal; et si quid equus? animal; si quid leo? animal; et sic de singulis. Et generum quidem aliud est summum, aliud medium, aliud infimum. Summum illud est, quod sub nullo comprehenditur genere; medium est quod et comprehenditur sub alio communiori, et ipsum alia sub se complectitur genera; infimum autem illud est quod non alia genera, sed tantum species complectitur. Summa genera decem faciunt, quae vulgo decem praedicamenta nuncupantur, nempe substantiam, quantitatem, qualitatem, ad aliquid, agere, pati, ubi, quando, situm esse, habere: e quibus quidem sola substantia eas omnes complectitur res, quae sustinent accidentia, veluti nix candorem; reliqua vero omnia accidentia sunt, nec subsistere sine aliquo subjecto possunt. Quantitas enim vel qualitas ulla esse nunquam poterit, nisi aliquid sit, cui quidem insit: quod et de reliquis omnibus dici potest. Differentia nihil aliud est, quam illud ipsum, quo, cum alia ex iis quae sub eodem sunt genere participent, alia non participent, efficit ut secerni haec ab illis possint. Sed differentiarum aliae quidem sunt eiusmodi, ut rerum, quibus insunt, naturam formamque exprimant, qua res id sunt, quod sunt: ut hominis est, rationis particeps, homo enim ea re homo est, quod rationis sit particeps. Suntque differentiae huiusmodi causa propter quam res est id quod est, et formales specificaeque appellantur, eo quod aptissimae sint ad constituendas species, segregandamque unam ab alia. Et iis persaepe denominantur ipsae species, quibus insunt, si alio careant nomine, quod fit in substantiae formis: quarum haec quidem animata nuncupatur a differentia, illa vero inanimata a sua item differentia. Aliae autem rerum tantummodo sunt accidentia, quarum rursus quaedam re ipsa sunt separabiles ut in aqua calor, qui cessare potest: quaedam vero sunt inseparabiles ut in cygno candor; et hae rursus, aut sunt unius tantum generis vel speciei propriae ut in homine ridere, vel cum pluribus communes ut incessus. Quandoquidem igitur notum iam est, quid sit genus, et quid differentia, quotu plexque sit utrumque, nunc explicandum erit qua debeant ratione investigari, ad definitionem constituendam. Primum omnium reperiendum erit rei genus: quod quidem si notum non sit, ex aliquo erit notiore cognoscendum. Cumque summa illa omnium sint notissima, a summo erit genere incipiendum, et ut invenias cui subiici ex decem illis generibus debeat, percurrenda erunt omnia. Si enim id de quo agitur substantia non sit, perpende an sit quantitas: et si non quantitas, an qualitas: et sic deinceps reliqua percurres omnia, donec inveneris ad quodnam genus referri debeat. Repertum autem summum genus proximas in species divides, quae universum ipsum exhauriant, deindeque perpendes quam ad speciem res proposita pertineat; mox ipsam quoque (si res ita tulerit) speciem divides alias in species, animadvertesque similiter, cui res ipsa subiicienda sit: et pedetentim eo usque dividendo procedes, donec ad rem ipsam perveneris. Sumendumque pro genere illud erit, cui proxime illam subiici compertum fuerit: si modo suam habeat appellationem, sicut habent animal, piscis, avis, non autem a sua differentia denominetur, sicut corporea et incorporea, quae substantiae sunt species; tunc enim necesse esset remotius sumere: neque enim recte definiretur animal esse corpoream animatam sentientem, est enim corporea non genus sed differentia. Habito genere, proximum est ut differentias investiges, per quas res ipsa ab omnibus aliis secernatur rebus, quae sub eodem sunt genere, et una cum genere propria ipsius demonstretur natura. Ideo sumenda semper esset differentia, ut omnes volunt, ex rei quae definitur forma: eo quod (ut diximus) aptissima illa sit ad rei vim naturamque exprimendam. Verumtamen cum rarissime in promptu haberi eiusmodi possint differentiae, recurrendum necessario erit ad propria ipsius rei accidentia. Qualescunque autem sumantur differentiae, oportebit saltem palam esse, quod rei conveniant simul iunctae soli, itemque omni, et semper. Sed ubi proximum sumitur genus, adiectis differentiis, quae a reliquis eiusdem generis formis rem segregent, definita recte res erit; quod si remotum adhibueris, necesse erit omnes adiicere differentias, quae non tantum a reliquis formis sub proximo communi, cum re definienda, genere contentis rem distinguant, sed ab omnibus omnino, quae remotum illud genus complectitur: ut si hominis statuatur genus substantia, adiiciendae erunt omnes hae differentiae, nempe corporea, animata, sentiens, terrena, ratione praedita. Postremo necesse est, ut haec omnia exprimantur verbis claris ac perspicuis, et quoad eius fieri poterit paucissimis, ita ut nihil desit, nihil redundet. Definiri autem possunt quae neque singularia sunt, quorum diximus scientiam non esse, neque ita universa, ut nihil extet sub quo ipsa contineantur communius, qualia sunt quae vocant trascendentia (sic enim nihil extaret quod posset in definitione tanquam notius adhiberi) sed inter utraque collocantur. Et haec quidem sunt praecepta, quae de struenda definitione dari fere possunt: quae tamen adeo absoluta minime sunt, quin eorum in rebus definiendis observatio longe difficilis existat; quo sane fit, ut plaerunque ea in re vel a magni nominis viris non leviter peccari solet. Idcirco operae pretium facturi videmur, si vitiorum quae cadere in definitiones possunt, quendam veluti catalogum subiecerimus: Verumtamen cum rarissime in promptu haberi eiusmodi possint differentiae, recurrendum necessario erit ad propria ipsius rei accidentia. Qualescunque autem sumantur differentiae, oportebit saltem palam esse, quod rei conveniant simul iunctae soli, itemque omni, et semper. Sed ubi proximum sumitur genus, adiectis differentiis, quae a reliquis eiusdem generis formis rem segregent, definita recte res erit; quod si remotum adhibueris, necesse erit omnes adiicere differentias, quae non tantum a reliquis formis sub proximo communi, cum re definienda, genere contentis rem distinguant, sed ab omnibus omnino, quae remotum illud genus complectitur: ut si hominis statuatur genus substantia, adiiciendae erunt omnes hae differentiae, nempe corporea, animata, sentiens, terrena, ratione praedita. Postremo necesse est, ut haec omnia exprimantur verbis claris ac perspicuis, et quoad eius fieri poterit paucissimis, ita ut nihil desit, nihil redundet. Definiri autem possunt quae neque singularia sunt, quorum diximus scientiam non esse, neque ita universa, ut nihil extet sub quo ipsa contineantur communius, qualia sunt quae vocant trascendentia (sic enim nihil extaret quod posset in definitione tanquam notius adhiberi) sed inter utraque collocantur. Et haec quidem sunt praecepta, quae de struenda definitione dari fere possunt: quae tamen adeo absoluta minime sunt, quin eorum in rebus definiendis observatio longe difficilis existat; quo sane fit, ut plaerunque ea in re vel a magni nominis viris non leviter peccari solet. Idcirco operae pretium facturi videmur, si vitiorum quae cadere in definitiones possunt, quendam veluti catalogum subiecerimus: unum, nisi alterum altero contineatur; quamobrem si eiusdem rei aliud, quam quod sumptum est, genus sit, neque alterum alteri subiiciatur, id eius genus non erit: ut scientia iustitiae non erit genus, quia iustitiae genus sit etiam virtus, et neque virtus sub scientia, neque scientia sub virtute continetur. Genus plures sub se complectitur species, quam unam; quare si quod propositum est, rem tantummodo contineat, quae definitur, non genus erit, sed idem cum re ipsa: ut si dictum sit, iucunditatem esse genus voluptatis. Genus separari a specie nunquam potest, neque ab iis quae sub specie, usque ad individua, continentur; quod si res quae definitur consistere aliquando possit, ut illi non conveniat, quod sumptum est pro genere: illud quidem genus non erit. Quamobrem, si separari aliquando ab anima omnis motus potest, non recte dicetur motus animae genus esse. Genus debet quid res sit demonstrare: quare si non aperte respondeatur in quaestione, qua, quid res sit quaeritur, non erit genus; ut quod album est, non erit nivis genus, sed accidens: non enim idem est nix, quod album aliquid, sed accidit nivi ut sit alba. Non demonstrabit autem quod sumptum est genus, quid res sit, quin quaelibet etiam eius species in quaestione quid res sit, dicatur. Genus debet cum re cuius est genus omnino convenire, non autem ex aliqua tantum parte: quare aspectabile non erit animalis genus. Est enim animal ex parte aspectabile: corpus enim sensum movet, at non anima; sic et corpus non recte dicetur animalis esse genus, siquidem animal pro parte tantum corpus est. Genus vere de formis dici debet: quare non recte definitur nix, aqua concreta, cum vere aqua non sit, neque coenum terra humore temperata, cum vere terra non sit. Si rei quae definitur aliquid contrarium sit, necesse erit aut sumptum genus de contraria quoque re dici, aut contrariae rei contrarium esse genus: quamobrem cum morbo contraria sit valetudo, non erit morbi genus, quod malum est, nisi etiam valetudinis genus sit quod bonum est; aut nisi idem sumptum genus de utroque contrario diceretur, sicut color de candore et nigrore. Si in id, quod sumptum est pro genere, non cadat id, quod cadit in rem quae definitur, id eius esse genus non poterit. Itaque cum scientia quandoque abuti quis possit, virtute non possit, eo quod virtutis nomen amitteret, non poterit scientia virtutis genus esse; sicut etiam si res, quae definitur, accessionem recipiat, ut color, sumptum autem genus non recipiat, id eius esse genus non poterit. Affectio rei alicuius, quae, ei quod definitur, non inest, ipsius esse genus dicendum non erit; quare cum somnus sensui non insit, non erit somni genus, imbecillitas sensus: cum enim somnus sensus non sit, ne sensus quidem imbecillitas erit. Rei quae definitur accidens sumi pro genere non debet, utpote quod vim habet ad efficiendam rem: quare cum aequalitas contrariarum rationum vim habeat ad efficiendam dubitationem, dici non poterit aequalitas illa dubitationis esse genus. Ubi genus exacte perpenderis, eadem diligentia discutiendae erunt differentiae, animadvertendumque aliquid ne in iis sit quod damnari iure possit. Primum autem repraehendetur differentia, si non recte indicet quale quid res sit: et eiusmodi quidem erit si, cum res accessionem recipiat, id quod pro differentia ponitur, non recipiet, aut non simul; quare non recte definietur amor, concubendi cupiditas, cum fieri possit, ut qui vehementius amat, aliquando non magis concubitum appetat, quam is qui minus amat. Item, si propositis duobus de quo minus dicetur res definita, ei magis conveniet proposita differentia, ut si definiatur ignis, esse corpus tenuissimum: cum enim magis sit ignis flamma quam lux, magis tamen de luce dicetur tenuissimum quid esse, quam de flamma. Similiter, si cum res non simplex sit, sed cum aliquo adiuncto, detractis iis differentiis, quae propter adiunctum sunt appositae, ea quae relinquitur non ostendet quale quid sit res simplex, quandoquidem ne simul quidem iunctae compositam rem, quale quid sit, ostendent. Ut si quis hominem liberum ita definiat: animal bipes nullius dominio subjectum; pars quae adiuncti respectu est addita, illa erit, nullius dominio subjectum; quoniam igitur bipes, differentia, animali iuncta, quale quid homo sit, non indicat: ne integra quidem illa definitio indicabit quale quid sit homo liber. Idemque esset si non adiicerentur differentiae, quae ipsum quoque adiunctum explicarent; tametsi enim recte definiatur faber, qui versatur circa materiam duram: faber lignarius definiendus erit, qui versatur circa materiam duram, ligneam. Insuper damnabitur differentia, si non de omnibus dicatur de quibus res definita dicitur: quod quidem apparebit, si res definita dividatur suas in species, singulaeque species usque ad individua, singulatimque inspiciantur omnia. Idem erit si cum duo simul rei possint convenire, alternatim proferantur: ut si, cum pulchrum possit aures simul atque oculos oblectare, pulchrum id esse definiatur, quod aures et oculos oblectat. Aut si, cum pari ratione contraria eidem rei natura possint convenire, alterum tantum explicatum fuerit: ut si quis definiat animam scientiae capacem esse, est enim et ignorantiae. Aut si, cum res ad plura quoquomodo pertineat, aliquid ex iis praetermittatur; quod fieret si quis grammaticam definiret esse artem scribendi id quod dictatur et profertur: nam cum sit etiam legendi, id quoque exprimendum erat. Hoc tamen observandum non est ubi ad aliqua res pertinet proprie, et per se, ad aliqua vero casu, et temere: id quod videre est in medecina: siquidem eius vis per se cernitur in valetudine, in morbo autem casu et temere; cum et alienum sit a medecina, morbum efficere. In eiusmodi ergo rebus, ad ea duntaxat quae praestantiora sunt, accomodabuntur differentiae. Aliud vitium erit in differentia, si non semper rei quae definitur conveniat, hoc est, si auferri aliquando, aut commutari possit sine subjecti interitu, cum nulla res sublata sua differentia permanere in statu possit. Homo enim si desinat terrenus esse, homo simul esse desinet; quamobrem non erit bipes commoda hominis differentia, cum possit quispiam unum aliquando aut nullum habere pedem: addendum est igitur natura bipes. Oppugnatur insuper differentia alias quidem quia non sumptum sit quod in re est excellentius. Quapropter si res quae definitur per se sit expetenda, non recte explicabitur tanquam expetenda propter aliud: ut si quis iustitiam definiat esse legum custodem. Quanquam enim quaedam cum per se bona sint expeti etiam propter aliud possint, in definitione tamen illud explicari debet 28 quod excellentius est. Et si res natura ad aliqua apta sit, non recte explicabitur per ea ad quae fortuito uti liceat, sed per ea explicari debet ad quae natura apta et destinata est. Alias reprehenditur si sumptum sit quod ipsa re non sit notius, et eiusmodi quidem erit si non sit magis universum, quamobrem non recte fieret si res per contrarium explicaretur: ut si definiatur bonum, quod malo contrarium est. Sunt enim contraria naturae ordine simul, et consequenter aut aeque nota, aut aeque incognita. Quae tamen cum alio conferuntur, necesse est explicare per eorum opposita, quorum ipsa sunt, ut dicemus patrem esse qui filium habet, et filium qui habet patrem: neque enim recte intelligi aliter eorum natura potest. Sic et quae privatione opposita sunt, necessario definienda sunt per opposita: ut inaequalitas aequalitatis privatio dicetur. Idem etiam contingeret si id pro differentia sumeretur, quod tantundem significaret atque ipsa, quae definitur, res: ut si quis scientiam definiret opinionem veram cum differentiae intelligentia, cum idem sit differentiae intelligentia, et scientia; vel id sumeretur quod esset rei proprium: ut si definiretur lupus animal quadrupes, natura ad ululandum aptum; cum enim nullum aliud animal neque omnino ulla alia res ululet praeter lupum, nisi forte lupum aliquis imitetur, nemo certe intelligere poterit, quid sit ululare nisi prius lupum cognoverit, ululantemque audiverit. Quare differentia illa ad ululandum aptum, nihil afferet momenti ad cognoscendum quid sit lupus. Longe autem deterius esset si res explicaretur per ea quae a nostra notitia magis essent remota quam ipsa res, ut si definiretur ignis esse substantia animae maxime omnium simillima: magis enim nos latet, quale quid anima sit, quam quid ignis. Quod similiter contingeret, si quis rem definiret per id quod in ipsa re intelligeretur, vel tanquam eius species, vel tanquam pars, ut si definiretur animal, substantia, cuius species sit homo, aut navis, cuius pars sit puppis. Haud levius erit vitium, si pro differentia id sumatur, quod certum non sit an rei, quae definitur, conveniat, ut si definiatur ignis esse quo primum animi sedes consistit: cum dubium sit, an primum consistit in igne animus. Postremo minime idoneae dicuntur differentiae, si rem quae definitur ab aliis, eiusdem generis, non distinguant, et distinguere quidem non poterunt, nisi sint ipsius rei propriae. Sed id quidem de singulis intelligendum non est, nam singulae magis universae ipsa re debent esse, sicut dictum est supra; verum de pluribus simul iunctis, ut in ea hominis definitione qua dicitur esse animal terrenum ratione praeditum: utraque enim differentia latius patet quam homo. Nam terrenum esse, commune est homini cum multis animalibus, ratione praeditum esse commune illi est cum geniis, at simul iunctae illae duae differentiae in nullo alio reperiuntur animali, praeterquam in homine, efficiuntque definitionem propriam. Propriae autem non erunt, si alicui rei simul iunctae conveniant eiusdem generis praeterquam rei quae definitur, et sub ea contentis, quod perspici ut possit, percurrendae erunt species omnes, in quas genus ipsum, quod in definitione adhibitum est, dividitur: deincepsque uniuscuiusque speciei species usque ad singularia. Reliquum deinde est, ut videatur num in definitione aliquid sit obscurum aut redundans, quae vitia cum in omni oratione vitanda sunt, tum vero in definitione damnantur maxime: sed praecipue obscuritas, nam cum ad30 hibeatur definitio rei cognoscendae causa, obscuris id verbis usi non assequemur. Contingit autem obscuritas tum in ipsius rei, quae definitur nuncupatione, tum in ipsa oratione: estque in verbis aut ambiguis, aut translatis, aut alias valde impropriis, aut inusitatis. Ambiguum verbum est, quod plura significat: ut si quis cognationem definiat esse consanguinitatis coniunctionem; cum enim cognatio de naturali intelligatur et de civili, hoc est, de ea quae est per adoptionem, obscurum erit, voluerit ne naturalem tantummodo definire, an etiam civilem; et cum oratio illa civili non conveniat, negabitur rei definitae omni convenire. Translatum verbum est quod rem significat, non proprie sed per quamdam similitudinem, sicut dicimus prata ridere, cum id hominis proprium sit, non cuiusque alterius rei. Ideo autem translatum verbum in definitione obscuritatem parit, quia contingere poterit ut lateat, num secundum propriam significationem accipiendum sit, an secundum translatam; ut si quis temperantiam concentum esse dixerit, proprie enim concentus in sonis est; quo quidem fieret, ut temperantia in duobus esset generibus, quorum neutrum alterum contineret: neque enim vel concentus virtutem, vel virtus concentum continet. Quin et illud persaepe accidet, ut cum possit eadem vox per similitudinem ad plura tranferri inter se differentia non tantum specie, sed aliquando etiam genere, non facile appareat quid velis. Valde impropria verba ea intelligimus in quibus ne translatio quidem inest, ut si quis legem definiat esse modum, vel imaginem eorum, quae natura iusta sunt; apparetque huiusmodi verba translatis etiam multo esse deteriora: quippe cum translata, ut dictum est, saltem quadam similitudine conveniant, illa vero ne similitudinem quidem ullam habent. Inusitata autem verba quae sint, satis indicat vox ipsa, constatque ea quae in usu non sunt, non posse fere esse non obscura. Reliqui sunt duo loci, quibus etiam indicatur obscuritas. Alter est si contrarii definitio ex ea quae data est (ut par esset) non intelligatur: ut si quis definierit candorem esse colorem, quo visus dispergitur, non dicetur esse clara definitio, nisi etiam intelligatur nigroris definitionem colorem esse, quo visus congregatur. Alter est cum prolata definitione non intelligitur cuius rei sit definitio, nisi explicetur: idem enim prorsus contingeret, atque si rudis aliquis pictor equum forte imperite adeo pingeret, ut sine inscriptione dignosci non posset. Supervacaneum autem in definitione est id omne, sine quo definitio nihilominus clara remaneat, et perspicua, cuiusmodi esset haec hominis definitio: animal terrenum, ratione praeditum, natura natum ad ridendum; quandoquidem sine differentia illa postrema natum ad ridendum, definitio absoluta erat et clara. Longe tamen peius esset si quid adderetur, quod non universae rei definitae conveniret, ut si quis hominem ita definiat, esse animal gradiens, bipes quatuor cubitorum, neque enim magnitudo haec omnibus congruit hominibus: quo fiet, ut definitio haec de omni homine dici minime possit.

XI.

Si definitio nullum vitium patiatur ex iis quae recensuimus, tum recte eam, quid res sit demonstrare censendum erit. Id autem ubi cognitum fuerit, tum ad causas effectusque erit veniendum.

XII.

Quamobrem siquidem id de quo agitur aliquid sit quod a nostra pendeat voluntate, hoc est, si ratio quaeratur aut ars qua aliquid efficere possis, perpendendum in primis erit quidnam illud sit quod efficere cupias, corpo reumve opus an accidens aliquod. Si corporeum opus, perscrutandum erit quis eius sit ultimus finis cuius gratia desideratur, et unusve sit, an plures, et qui sint; deinde ut res ad huiusmodi fines apta sit, qualem hoc est, cuius formae eam esse oporteat, quae materia talem formam recipere possit; tum quae necessaria sint, quaeque fieri oporteat, a quibus, per quae, et caetera, ut talis materia talem formam recipiat. Si vero tam id quod arte efficietur, quam id cuius gratia fit, accidentia fuerint, et ex iis quae assequi optamus, eisdem omnino rationibus considerandae erunt causae: at si ex iis fuerint quae cupimus evitare, et illud ipsum efficiendum erit, et praeterea inspiciendum, quibus rationibus tolli, aut impediri, seu inefficax reddi unaquaeque causa possit eius quod evitare cupimus: et quae sint contrariae causae, ex quibus sperari contrarius effectus possit.

XIII.

Quoniam autem multa persaepe sunt ea quae unum aliquem ad finem requiruntur, rationem sane qua finem ipsum assequaris tenere minime poteris, nisi eorum omnium et definitiones, et causas, eodem ordine perscrutatus fueris: quare si (exempli gratia) domus fabricandae rationem quaeras, ubi ad materiae considerationem perveneris, succurret forte calce opus esse: oportebit igitur scire, quid sit calx, quem ad usum requiratur, qua ex materia, quomodo et quando paranda sit; idemque dici potest de instrumentis, quibus in ipsa domo fabricanda uti oportet. Quo fiet, ut aliquando in unius artis consideratione, ordo qui est a fine ad ea quae ad finem pertinent saepenumero iterandus sit: quo tamen labore levamur quotiescunque aliquam in rem incidimus, ex iis quae ad ipsum finem spectant, quae ad aliam quampiam artem separatam pertineat. Quod genus essent in proposito exemplo calx, multaque instrumentorum genera, quorum quaelibet suos separatim habent artifices, qui ea fabricant. Sed illud diligenter observandum est, ut a fine seu effectu semper ad proximas quasque causas procedatur: et ad illas quidem quae per se causae sunt, non autem quae fortuito, sive, ut dicunt, per accidens. Appellantque hanc methodum resolutivam a finis notione: sicut contrariam vocant compositivam. Ille ordo cogitanti est commodissimus, hunc vero (compositivum inquam) sequi in operando oportet: finis enim omnium ultimum est, quae operantes efficimus, in excogitando autem primum. Sed cave hic ne multorum maximos sequaris errores, quorum alii, cum tam illum ordinem, quo proceditur a communioribus ad minus universa, et eum quo proceditur a compositis ad simplicia seu a toto ad partes, quam eum quo progredimur a fine ad causas, communi nomine resolutivam methodum appellari intellexerint: quasi eiusdem omnes sint rationis, quaecunque de postremo hoc dicuntur, ad alios etiam transferunt; alii vero somniant resolutionem a finis notione separatum quendam ordinem esse, qui possit in alicuius artis tractatione sine divisivo ordine adhiberi. Res enim longe se aliter habet. Nam primum intelligendum est alium esse ordinem magis communium ad ea quae minus patent, alium compositorum ad simplicia, alium finis ad ea quae ad finem pertinent, nec sunt propter commune nomen confundendi, id quod de contrariis quoque ordinibus dicendum est. Alius siquidem est ordo minus universorum ad magis universa, alius simplicium ad composita, alius causarum ad finem: licet omnes compositivi appellentur. Deinde sciendum et hoc est, quod si ad constituendam artem aliquam adhibere methodus volueris, non sufficiet unius ex hisce ordinibus observatio, sed talis esse ars poterit, quae fere omnes requirat: e quibus tamen unus dominabitur, ille scilicet, qui est a fine ad causas, alii vero modo unus, modo alius, praecipuo illi deservient. Nunc enim investigandum erit ex singularibus universum, aut ex partibus totum, nunc dividendum erit aut universale aut totum aliquod: interim tamen ordo ille a fine ad causas nunquam deseritur, sed eius ad extremum usque perpetuo habenda ratio est, sicut mox perspicue, quantum in nobis erit, docere conabimur. Hoc autem tanti esse censemus, ut si quis in eo hallucinetur, illum proficere in methodica ratione omnino nihil posse, compertissimum habeamus. Si de rebus naturalibus agatur, aut aliis, quae cum a voluntate nostra non pendeant, ex materia tamen constent, eadem fere consideranda erunt, quae in rebus artificialibus, sed ordine quem indicavimus supra, ubi diximus etiam quis sit in rebus, quae non constant ex materia cognitionis nostrae, ordo. Hoc autem latere non debet: aliquando thema eiusmodi posse occurrere, in quo simul admodum connexae sint causae, ita ut non facile sit intelligere, vel certe exprimere finem seorsum a forma, aut materia, vel subiecto. Sanitas enim, quae medicinae finis est ac scopus, describi nequaquam poterit, aut dividi, sine humani corporis divisione: quo fit ut de sanitate, de ipsius sanitatis forma (qualiscunque illa sit) deque eius subjecto simul agere necesse sit ei qui medicinae methodum velit constituere. Id quod Galeno in de constitutione artis medicae libello contigit , et aliis plerisque rebus contingere poterit, sed non ideo committendum est, ut non aliquam tum quoque supradicti ordinis rationem habeamus, ne scilicet praetermittatur forte aliquid, alioqui minime contemnendum. Sequitur nunc ut ostendamus quomodo quae dicta sunt, omnia perspicere per partes quaslibet ac species possimus, quam quidem ad rem necessaria est, ceu instrumentum quoddam, divisio. Dicendum est igitur quid sit divisio, quotuplex sit, quod ejus sit munus, qualem esse oporteat, suo ut optime defungatur munere, quae dividi conveniat, et per quae divisio fiat.

XIV.

Divisio nihil aliud est, quam totius ad partes ordinatio. Sex autem reperiuntur divisionum esse genera: nam alia est vocis seu locutionis in sua significata, quae tametsi necessaria est persaepe, improprie tamen divisio nuncupatur, meliusque distinctio diceretur. Alia est generis in species, alia totius in partes, alia subiecti in accidentia, alia accidentium in subjecta, alia accidentium in accidentia. Primi generis exemplum est, ut si quis taurum dicat significare alias animal illud notum, alias coeleste signum; aut meum librum intelligi, vel qui a me sit compositus, vel qui emptus. Genus in species dividitur, ut substantia in corpoream et in incorpoream. Totum in partes, ut hominis corpus in caput, manus, pedes, et reliquas partes. Partium vero aliae substantiam constituunt, ut materia et forma, aliae ad rei pertinent integritatem: quarum rursus aliae sunt similes inter se, ut ligni vel aquae partes, aliae vero dissimiles, ut caput, manus, pedes et reliqua. Et similes item aut simplices sunt, ut cuiusque elementi partes, aut compositae, ut quorumcunque eorum partes, quae ex elementis constant. Subiectum in accidentia dividitur; ut si dicas animalium alia volare, alia ingredi, alia serpere, alia natare: volare enim et ingredi, et serpere, et natare accidentia sunt, per quorum differentias animal quod est subiectum dividitur. Accidens autem intelligitur, quicquid eiusdem non est generis, cuius est subjectum, neque ad subjecti substantiam pertinet. Cumque accidentium novem sint genera, nempe post substantiam reliquae categoriae, sequitur ut subiecti divisio fieri per totidem possit, ut animalis in bipes, et quadrupes, et in ferum et mansuetum: sic dividere poteris homines, ut alii sunt domini, alii servi, alii neutrum; et rursus animal ut aliud ex semine, aliud sine semine gignatur, ut mus, et alia quae nascuntur ex putri, et aliud sentiat, aliud sensus sit expers, et ut aliud forte aestate concipiat, aliud autunno, aliud vere, aliud omni tempore, et aliud in aqua, aliud in terra degat, et aliud pronum, aliud rectum incedat, et ut aliud testa integatur, aliud pelle. Accidentis in subiecta divisio est, cum ipsum accidens in ea quibus inest dividitur, ut sanitas alia simplicium est partium, alia instrumentorum. Accidens in accidentia dividitur, cum res aliqua de accidentium numero in alia dividitur accidentia: ut linea alia est recta, alia obliqua; febris alia acuta sed brevior, alia non acuta sed diuturnior. Sed accidentis quidem divisionem nihil prohibet eandem dici generis in species: cum enim dubium non sit, quin accidens quoque omnes suas in species dividatur, id quidem etiam per propria fieri poterit accidentia. Quin et eam qua subiectum in accidentia dividitur, ad eam quae in partes sit divisionem referri posse non dubito: quid enim aliud est animalium, aliud sponte, aliud parentum efficacia gigni, quam huic quidem animalium parti, hoc accidens convenire, illi vero illud? Nec ob id tamen putandum est, huiusmodi divisionum partitiones inutiliter fieri, cum procul dubio ad clariorem earum explicationem pertineant. Nos autem cum plaeraque omnibus divisionum generibus communiter palam sit convenire, earum quoque omnium membra, commoditatis causa, communi nomine, partes saepe nuncupabimus: et quicquid dividitur, totum. Divisionis autem officium huiusmodi est, quod non possumus recte perspicere an aliquid alicui rei conveniat seu accidat, nec ne, hoc est, aliquid alicuius rei causa sit, vel effectus, nisi etiam cognoscamus, tum an qualibet eius pars conveniat, tum an cuilibet parti: et cum non qualibet pars conveniat, vel non cuilibet parti, intueri minime possumus, quae conveniat, vel cuique, quaeve non conveniat, vel cui non conveniat, nisi partibus omnibus hinc inde perlustratis: hoc praestat divisio (siquidem legitime fiat) quod tam eius quod convenire dicitur, quam eius cui dicitur convenire partes nobis omnes ob oculos ponit. Omnibus quidem divisionum generibus munere suo ut rite fungatur hae communes erunt leges. Primum scilicet ut partes totum illud quod dividitur exhauriant ita ut nihil relinquatur, quod cum sit in toto ipso compraehensum non in aliqua contineatur ipsarum partium. Deinde cum non unus sit divisionis gradus, verum persaepe plures (quandoquidem frequenter dividendum est totum in partes, mox partes illae alias in partes, rursusque illae in alias, donec ad ea perventum sit, quae secari ulterius non possint), observandum est, ut principalioribus quibusque partibus minus principales in gradu semper postponantur. Magis autem principalia sunt in hominis corpore membra, quam eorum partes; et membrorum partes dissimiles, ut capitis, oculi, aures, frons, nasus, et reliqua, quam similes, ut caro, os, et sanguis; et haec similiter principaliores sunt partes, quam primordia seu elementa, quia scilicet ad totum ipsum proprius accedunt. Sic et magis principales sunt partes quae sub se generum genera sua latitudine complectuntur, quam quae genera infima continent; et magis principales sunt illae, quae genera sub se habent, quam quae tantummodo species, et magis hae quam quae ipsae infimae sunt species, nullasque praeterea sub se habent, ut homo, leo, equus. Debent insuper ita constitui partes, non ut una aliqua maximam totius portionem absorbeat, altera vero prae illa valde sit exigua, sed ut sint (quoad eius fieri poterit) aequales. In iis autem divisionibus quae sunt generis in species, illud erit praecipue cavendum, ne pro parte assignetur alicuius rei privatio vel negatio, cuiusmodi haec esset divisio: animal aliud gradiens, aliud non gradiens, et haec: membra alia sunt, quorum usus est in incessu, alia quorum usus non est in incessu; debent enim differentiae, quae speciem a specie separant, rei naturam aliquam explicare, atqui negatio, quatenus negatio est, nullam explicare naturam videtur. Attamen cum longe plures sint res, quam vocabula, ubi alioqui nulla extat appellatio, qua partem aliquam designes, necessario erit ad negationem recurrendum eius, quod parti contrapositae tributum fuerit: idque cum fit, praecedere ea pars debebit, quae suam habet appellationem; siquidem ea cognita, non poterit non lucem aliquam et illi afferre, quae eius sit negatio. Sed et animadvertendum erit, ut quae sub una continentur specie, ea sub alia non contineantur: neque potest eadem res sub diversis generibus, non alternatim positis, contineri. Dividendum est autem quicquid secari potest, vel in plura significata, vel in species, vel in partes, vel in accidentia, vel in subiecta: tum scilicet, ubi vel non omnes partes ad rem faciunt, vel non omnium partium, circa id de quo agitur, eadem est ratio, sed diversa, ad hoc ut partibus cognitis, perspici possit et quid commune sit omnium et quid proprium singularum. Id porro per quod tanquam instrumentum fit divisio, differentia est, cuius in dividendo, officium est partes indicare.

XV.

Sed cum dividi aliter atque aliter eadem res possit, haud scio an ulla alia in re tantum referat non decipi atque in hac: ne scilicet divisio par alias fiat differentias, quam quae proposito deserviant. Quamobrem si id quod dividendum fuerit, aliquid sit cuius causas inquiras, per ea fieri debebit divisio quae ostendant diversas ipsarum partium causas esse oportere: sin autem sit aliquid, quod assumatur tanquam causa, inde sumenda divisio erit, quae effectuum inducat diversitatem. Huiusmodi autem differentiae si non sint in promptu, percurrenda erunt decem summa genera omnia, nec non et loci argumentorum, donec in eas incidas, quae ad rem facere videantur; quinimo ne satis quidem erit aliquam rem semel divisisse, verum saepius id facere oportebit: quippe quum multa possit tum agere tum pati, eaque pro accidentium diversitate aliter atque aliter. Sin autem nullae extabunt differentiae, quae ullam circa id de quo agitur diversitatem inducant, ne divisione quidem res ulla magnopere indigebit. Facta divisione usque ad simplicissimas partes, infimasque species, tum, siquidem id, quod divisum est, quippiam sit, cuius causas inquiras, aut effectus, perscrutandum erit singillatim, quid cuique parti aut speciei conveniat: quod ubi factum fuerit, facile deinde erit perspicere, quid commune omnium sit, quid singularum proprium. Divisione autem uti hac ratione oportebit, ut statim re definita inspicias num omnibus quae ipsa res complectitur eadem conveniant, an et diversa: si omnino eadem conveniant, divisione nihil opus erit; quod si diversa, tum investiganda erit divisio, quae illi accidentium diversitati congrue respondeat, quomodo supra docuimus. Exempli gratia: si non omnium, quae ad ipsam rem de qua agitur spectant, idem sit finis, sed diversi, dividenda res erit, ita ut suae cuique divisionis parti assignari commode suus finis possit. Recte igitur qui de ratione dicendi scripserunt, causas in tria genera partiti sunt: in deliberativum scilicet, demonstrativum, et iuditiale, eo quod eorum omnium diversi fines sint: nam deliberativi finis est utile, vel inutile; demonstrativi, honestum vel turpe; iuditialis, iustum vel iniustum. Si forma similiter sit multiplex, tum in divisione haberi eodem modo formae ratio debebit. Si idem contingat etiam de materia et de causis efficientibus, tot uti divisionibus oportebit, quot ad perspiciendam eorum omnium diversitatem in singulis partibus necessariae esse videbuntur. Sed haud dubie dividere aliquid ut possis, necesse erit ut prius totum ipsum, quod dividendum sit, notum habeas. Quamobrem si forte in promptu non sit, indagare illud oportebit ab aliquorum singularium inspectione: id quod supra facile fieri posse ostendimus et hic etiam exemplo clarius demostrabimus. Sit enim obscurum, quis finis sit regni recte administrandi; occurret igitur puniri aliquem, qui alium iniuria lacessiverit: facile autem cognitu erit, id ideo fieri, ut alii illius exemplo, poenae metu arceantur ab inferenda iniuria: quorsum vero hoc? certe ut unusquisque a facinorosorum hominum insolentia tutus sit: quorsum item hoc? haud dubie, ut Reipublicae bene sit. Occurret similiter optimum aliquem principem bellum gerere, observabisque id eum gerere, ut finitimorum qui rempublicam continuis iniuriis infestabant vires frangat, idque insuper eum conari ut Reipublicae tranquillitate frui liceat, utque illi optime consultum sit; ad hunc modum occurrent et alia, cumque in multis, quae bene administrari videantur, perspexeris, ad optimum ea Reipublicae statum spectare, nihil autem alio tendere, minime dubitabis, quin universa regni recte administrandi rationis finis sit optimus Reipublicae status. Et qua ratione investigandum esse finem diximus, eadem investigandae erunt tam reliquae causae, quam universa omnia, abstrahendo semper illa a singularibus: sicuti autem differentia seu dissimilitudo instrumentum est, quo ad totum in partes dividendum utimur, quodque partes ipsas indicat, ita, cum res dissimiles non in omnibus sint dissimiles omnes, sed in aliquo similitudinem habeant: ut equus, leo, canis, quae cum dissimiles sint species, in hoc tamen similes sunt, quod earum quaelibet est animal; ea similitudo instrumentum est, quo uti oportet ad cognoscendum abstrahendumque a partibus totum, hoc est, a singularibus universum. Quamobrem perscrutari illam similitudinem quam diligentissime in rebus dissimilibus necesse est, et quo plura fuerint, quae convenient in aliquo, eo communius dicetur esse id, in quo convenient; quare cum animalia, plantae, lapides, et quae accidentibus substant omnia in hoc conveniant quod omnia sunt substantiae, palam erit substantiam maxime universam vocem esse. Hoc modo, ut reliquas artes omnes, ita literarum usum inventum esse dubium esse non debet: nam et si videbant earum inventores verborum infinitam esse multitudinem, ita ut per spicerent infinitum pariter quiddam fore, si conati fuissent singula verba singulis repraesentare literarum notis, animadverterunt nihilominus plurima verba similes continere sonos ex quibus tanquam elementis ipsa componerentur, eosque non modo infinitos non esse, verum ne multos quidem videri; tandiu igitur huius et illius verbi elementa, quibus constarent, observarunt, donec ea omnia invenerunt, quibus nunc utimur, singulisque repraesentandis suam quandam figuram aptarunt; atque ubi deinde in maxima verborum copia nullum inveniri deprehenderunt, in quo aliqua exaudiretur pronuntiatio, praeter illas quas iam adnotassent, tametsi non omnia verba in consideratione habere potuissent, pro comperto nihilominus habuerunt, nullum iam verbum esse posse, cui vel exprimendo, vel scribendo, non illa satis essent elementa, quae inventa erant.

XVI.

Diximus hactenus, quae tam contemplantibus, quam docentibus communiter servanda sint. Nunc autem, quoniam docendi ratio propria quaedam requirit praecepta, illa quoque breviter subiiciemus.

XVII.

Quandoquidem igitur ei qui docturus est, hic propositus est finis: ut quam ipse habet rei alicuius cognitionem, eius participes alios reddat; illud in primis ignorandum non est, in eo qui docendus sit, requiri, non solum ut natura ad discendum sit aptus, verum etiam ut doctoris admittere opera velit, id autem facturum eum credendum est, si noverit, quid illud sit, quod ei discendum proponitur, simulque opinatus fuerit, sibi expedire ut discat; quod quidem fiet, si qui doctoris functurus est munere, primum omnium aperuerit, qua sit de re tractaturus, eiusque utilitatem ostenderit: quam ad rem argumenta suppetent ex topicis. Deinde autem ita docebit, ut possint quae ad integram rei notitiam pertinuerint, et quam minimo labore percipi, et tempore quam brevissimo: atque insuper memoria facile retineri. Et haec omnia praecipue praestabit ordo, sicuti ipsa testis est experientia; et ordo sane, tametsi idem esse debet, in docendo, atque in cogitando, ut scilicet a notioribus ad minus cognita semper procedatur, illud tamen interest, quod contemplanti multa saepe sunt percurrenda, quae ad rem non faciunt, multae tentandae divisiones, quae nullam afferent utilitatem; quia scilicet lateant persaepe inter inutilia, quae scire operae pretium sit. Quae ut possit perspicere, necesse habet omnem (ut dicitur) lapidem movere: perinde ac si quis amicos aliquos perquirere per eam civitatem necesse haberet, in qua diu quidem esset versatus, attamen ignoraret, quibus in vicis amici habitarent; is enim ab una parte inciperet, omnemque ordine civitatem peragraret, nullumque vicum aut angiportum praeteriret, donec in ipsos incidisset. At qui docet, ea, quae ad rem non faciunt, aut opera sua non indigent, praetermittit. Plerumque enim satis per se nota sunt, vel quae ad finem, vel quae ad formam, vel quae ad materiam, vel quae ad efficientes causas pertinent: ideoque explicatione ulla non indigent; et in causis efficientibus, vel eius tantummodo faciet mentionem in qua principium sit motus; vel non nisi instrumentorum; vel indicabit duntaxat, quomodo ipsae causae operentur, et in summa ea tantum persequetur, quae luce indigere videantur. Hic autem ei conferri posset qui et versatus quidem esset in civitate et notas haberet amicorum habitationes: qui quidem non hac atque illac discurreret, quinimo recta ad cuiusque domum tenderet. Rursus qui contemplatur, facta divisione aliqua, tutius quidem faciet, si singillatim perspiciat, quid cuique parti conveniat, id quod supra admonuimus. At qui docet, magnam evitabit prolixitatem, fastidiumque, si primum aperuerit quid communiter omnibus conveniat: deinde vero quid proprie singulis, ne scilicet in eadem saepe incidat; quanquam aliquando difficile inveniri verba possunt, quibus illud explices, quod communiter omnibus conveniat, necesseque est tunc idem saepius repetere, singillatimque omnia persequi. Ad haec qui contemplatur, facta divisione aliqua, perspicere non facile poterit a cuius potissimum partis consideratione incipiendum sit: rationem enim quare huic illa debeat praecedere, non prius intelligit, quam quae pertineant ad utramque perspexerit; qui vero docet, cum id eum non lateat, aliquod debet in hoc discrimen habere. Primum enim, ut quidque intellectum aliis poterit rebus lucem afferre, cum ipsum interim nullius rei declaratione indigeat, ita prius erit explicandum. Alias autem praeferetur pars dignior, aut utilior, aut quae prior sit tempore, loco, aut alia qualibet ratione. Postremo qui contemplatur semper a magis perspicuis ad minus nota procedat necesse est, qui vero docet, contrarium sequi ordinem utcunque potest: ita scilicet ut, quae a finis notione resolutionis ordine inventa fuerint, compositivo, qui est a causis ad finem, ipse explicet. Atque ita faciendum esse docet Galenus, et qui illum sequuti sunt, nec defuerunt magni nominis viri, qui censuerint resolvendi illo ordine vix tradi artes posse, et ideo componendi viam longe ad id commodiorem esse: a qua ego sententia longissime absum. Certo enim certius est, discere aliquem, quod ignorat, neque sponte posse, neque a doctore, nisi ex notioribus: id quod recte docuit Aristoteles , et quotidie certissima comprobatur experientia. Siquidem igitur finis notior est iis quae ad finem spectant, docenti profecto, non minus quam contemplanti, a finis erit notione incipiendum tanquam a notiore, et in eo terminandum tanquam prae omnibus ignoto, quod sit a fine remotissimum. Neque enim satis est, si quae resolutionis ordine inventa sunt, contrario facilius tradi ordine possint: sed illud videndum est, possint ne ita tradi, facilius etiam intelligi ut queant, quam si eodem explicarentur ordine, quo et inventa sunt. Quod cum contingere nequaquam possit, minime probandi sunt doctores illi, qui suam tantum quaerunt in docendo commoditatem, neque id agunt, ut quam maximo cum fructu doceant: quanquam etiam si ad solam doctorum commoditatem spectes, non video quamobrem maiorem dicant esse in compositiva methodo facilitatem, atque in resolutiva. Mihi certe, quotiescunque vel scripsi aliquid, vel meditatus sum, etiamsi res fuerunt longe dissimilis argumenti, contrarium tamen semper contingit: ita ut cogor credere, qui illud asserunt, vel nunquam expertos esse, quid in utraque ex hisce contrariis methodis insit commodi, aut incommodi, vel certe resolutivae methodi rationem non satis esse assequutos. Est igitur non minus docentibus, quam contemplantibus commune praeceptum hoc, ut semper a notioribus ad minus nota proficiscantur. Sed illud palam est multa posse occurrere, quae si universae enunties, vel absque ulla inductione, facile intelligant omnes vera esse tametsi non omnes item enuntiare sponte potuissent: ut si dicas in regno recte administrando ad optimum Reipublicae statum omnia. esse dirigenda, nemo non agnoscet ita fieri oportere; at si interroges quemnam ad finem dirigenda sit omnis recta regni administratio, non ita cuilibet in promptu erit, quid respondeat. Quo fit, ut qui docet multa possit universe proferre, quae, qui suo marte investigare illa vellent, necesse haberent prius in singularibus aliquot intueri, atque inde ad rei universae notionem, quasi reminiscendo, perduci: neque ob id tamen non ex notioribus docere dicendus sit. Caeterum si resolutiva methodo tractandum thema aliquod susceperis, haud equidem religiose adeo servandam eam esse ad extremum usque putaverim, ut sicubi protuleris aliquid, tanquam rei cuiuspiam causam, cuius et alii praeterea sint effectus, non eos liceat recensere, nam et pertinet aliquando ad rerum confirmationem, et saepe sunt eiusmodi, ut oportuniorem in universo tractatu locum non habeant, ubi explicentur. Illud quoque non ineleganter fieri aliquando posse animadverti, ut ubi diffuse a fine ad causas fueris et principia evagatus, summatim demum a principiis ad finem perorando revertaris: quod potest et aliqua tantum in parte plerunque observari. Galenus tertiam addit methodum, quam divisionem appellare possumus: quae quidem eiusmodi est, ut definienda primum sit ars, vel scientia, de qua agitur; mox dividenda quaedam in capita, quae et ipsa in alias scindenda erunt partes, illaeque plerumque in alias; explicandumque tandem est quid quaeque pars sit, quidve singulis accidat. Neque habetur ulla ratio eius ordinis, qui est a fine ad causas, vel eius qui est a causis ad finem sed eius tantummodo qui est a toto ad partes; et totum hic intelligitur ipsa ars seu scientia integra, constatque haec methodus tantummodo definiendi ac dividendi praeceptis, quae supra iam exposuimus. Eam autem quam brevissime Cicero in persona Crassi lib. I. de Orat. complexus esse videtur hisce verbis: « Si enim (inquit) aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem, quam difficilem et obscuram». Haec quidem Cicero. Verum ut constitutam iam artem hac methodo scribi posse non dubito, ita minime crediderim commodam eam esse ad constituendam artem, quae inventa nondum esset: non enim ubique ordinem servat a notioribus ad minus cognita, quem ostendimus investigantibus omnino esse necessarium; et si quando in eum ordinem incidit, in finis resolutionem incidit, atque eandem etiam ob causam, ne in docendo quidem probanda erit ullo modo. Quamobrem cum ea una usi sint omnes fere qui hactenus methodici esse voluerunt, studiosorum utilitati non optime ab iis consultum esse, facile agnoscet, quisquis aliquando resolutivae methodi perspicuitatem, quae profecto maxima est, expertus fuerit. Et Galenus aperte dicit tertiam hanc methodum ad compendium tantum et memoriam commodam esse. Atqui ne compendii quidem aut memoriae gratia magnopere desiderandam eam esse dixerim: cum nihil impediat, et in resolutiva methodo, si confirmationes confutationesque omiseris, quam brevissimum esse. Ad memoriam autem quae methodus ea esse aptior potest, quae et intelligentiae quamoptime serviat? nihil enim aeque memoriam adiuvat, quam si rem optime intelligas.

XVIII.

Caeterum illud quoque memoriae opem feret, si dispositione initio usus fueris, indicando quid primum, quid postea dicturus sis; item si ubi opportunum fuerit, transitiones interposueris, ostendendo quae absolveris, quaeve subsequantur; et postremo si eorum quae pertractaveris capita perorando breviter recensueris. Quandoquidem autem docere nemo poterit, nisi oratione, tanquam instrumento adhibita, sciendum est eam quoque talem esse oportere, quae quam facillime animi sensa exprimat: et eiusmodi quidem erit, si ubique servetur et sermonis proprietas, et verborum plana, minimeque perplexa compositio. Haec habuimus praecepta, quae traderemus de methodo. Quod superest, vos etiam atque etiam hortamur, studiosi, ut iterata primum saepius lectione, deinde assidua exercitatione vobis quam familiarissima ea reddere conemini; cumque resolutio a finis notione tam in docendo quam in contemplando aliam quamlibet methodum utilitate facile antecedat, in eius potissimum exercitatione ut die noctuque versemini, vos non modo hortamur, verum etiam rogamus, atque obtestamur. Incipiet autem exercitatio a facillimis quibusque argumentis, qualia scilicet illa erunt omnia, quae in quotidiano omnium sermone frequenter incidunt; ubi autem in similibus aliquandiu vos exercueritis, tum aggredi etiam difficiliora poteritis: offerent enim se argumenta a veteribus sine methodo pertractata, quae vos redigere in methodum poteritis, et quae compositivo aut definitivo perscripta ordine fuerint, tentabitis vos, possintne commodius resolutivo. Exercitationis porro ea erit ratio, ut perpendatis quid considerari, aut dici primo loco debeat, quid altero, quid tertio, et sic deinceps usque ad finem iuxta praecepta a nobis tradita; animadvertendumque passim erit, necubi rerum copia, quam temere per se naturalis forte ingenii foecunditas suggeret, a recto vos curriculo abducat, ideoque vosmet a vobis saepe poscetis rationem quo quidque loco fieri debuerit, quidve factum sit. Itaque ad normam singula exigetis, ut ubique vobis exquisita methodi ratio constet: quem laborem (alioqui etiam iucundissimum) si unicum annum sustinueritis, dispeream ni agnoscetis alios effectos vos esse homines, ac incipere tum demum oculos habere. Quandoquidem autem vix intelligi artium usus potest sine exemplis, earum praesertim, quae sunt difficiles: hic, scio, expectabitis vobis ut indicem apud quosnam potissimum autores inventuri sitis diligenter servatam, quam ego requiro, methodum. Qua in re haud equidem possum vobis satisfacere, quippe cum huius generis scriptum ullum videre mihi adhuc non contigerit, et facile nullum extare mihi persuadeam. Quanquam enim libellum de constitutione artis medicae reliquit Galenus, in quo resolutionis ordinem sequutus videtur: multis tamen in locis summam quandam ingenii vim miramur potius quam perpetuum illud, ac nusquam abruptum, quod nos exigimus filum agnoscimus. Sed cum plura sint, quae ad constituendam eiusmodi methodum requiruntur: nempe ut definitiones adhibeas, dispersas res ac dissipatas in unum colligas, universa partiaris ac dividas, proximas causas, proximosque effectus et intuearis, et indices; quanquam quomodo haec omnia recto ordine coniungi debeant, ex una aliqua tractatione cognoscere non liceat, singulorum tamen infinita propemodum occurrent exempla, si quis et Platonica et Aristotelica assiduo diligentique studio perlegerit, quorum quidem observatio magno erit ad exercitationem adiumento. Ubi autem in singulis exercitatus aliquis fuerit, adhibitis deinde praeceptis nostris haud erit difficile apte omnia, pro ut res quaeque postulabit, coniungere, integramque thematis cuiusque methodum constituere. Atque ut nos nihil praetermittamus, quo prodesse vobis posse videamur, dabimus operam, ut aliquando habeatis artes nonullas a nobis hac ipsa methodo perscriptas. Expectate autem prope diem et alteram logicae partem, quae pertinet ad quaestiones: interim erit vobis specimen aliquod hic ipse libellus, quando minime committendum putavimus, ut quo in scripto de methodo ageremus quam methodum maxime probaremus in eo, illa ipsa desiderari iure posset.

Redditur hic ratio quomodo servata sit in hoc libello methodus, notatis per numeros in margine locis, et ubi quidquid fiat, et ubi ita fieri debere doceatur.

Primum ex Logicae divisione methodi definitionem investigavimus. Et Logicam partiti sumus sumptis a fine differentiis: quod ita membra diversas requirerent causas, diversaque praecepta. Post definitionem subiecimus finem methodi extremum qui est rei alicuius cognitio. Hinc finem partiti sumus respectu eius, qui contemplatur; et eius qui docet, quandoquidem is qui docet propiis quibusdam indiget praeceptis. Mox finis quandam quasi formam delineavimus ipsius methodi, ostendentes quot et quibus rebus constet integra rei cuiuslibet cognitio. Ubi quidem observandum est quod formam descripsimus (si verborum corticem spectes) non methodi, sed ipsius methodi finis: quod faciendum in artibus docuimus; qui enim de methodo agit, is de methodi fine agere censendus est: idemque fecimus circa alias quoque causas, nempe materiam, et efficientes. Sed materiam dupliciter consideravimus: ut alia sit rerum quarum haberi talis cognitio possit, qualem diximus methodi finem esse: alia sit subiectum in quod ipsa cadit cognitio. Hinc accedimus ad causas efficientes illius cognitionis, quae methodi est finis. Cumque illius cognitionis plures esse partes in eius descriptione ostenderimus, indicamus etiam quae sint cuiusque partis efficientes causae. Quoniamque inter efficientes causas enumeratae sunt definitio, et divisio, utriusque quandam etiam constituimus methodum. De definitione enim diximus quid et quotuplex sit, quis eius sit finis (dum quod eius sit officium indicamus), quae sit materia, hoc est, ex quibus constare eam oporteat, et quae definiri possint idemque fecimus de divisione. Ubi exequuti sumus quae communia erant et cogitantium et docentium, adiecimus etiam quae tantum ad docendi spectant rationem. Utque memoriae satisfieret, sub initium proposuimus, quo quidque loco dicturi essemus, nonnullasque transitiones, ubi opportunum visum est, interposuimus. 

No comments:

Post a Comment