¶Deinde debemus diffinire quædam alia: quia antequam perveniatur
ad cognitionem rei alicuius: homo transit per multos gradus, & per multa
media,& paulatim per partes devenit in notitiam veri, & ideo diffinio
hæc,quæ sequuntur.
Et primò quid est
suspicio? Respondo quòd suspicio est aliqualis applicatio animi ad aliquid cum
vehementi titubatione. Vel sic, Suspicio est motus quidam mentis ad aliquid cum
vehementi titubatione: non tamen hgc diffinitio procedit
loquendo de materia suspecti tutoris vel alterius administratoris, quia illa
suspicio non est simplex suspicio, sed est suspicio
permixta cum coniecturis, præsumptionibus, & aliis verisimilibus, ex
quibus quis ab officio removet.
¶Quæro, quid est
praesumptio? dico quòd praesumptio hominis est quidam conceptus causatus in
mente ab aliqua probabili coniectura.
¶Fictio verò sic diffinitur, Fictio est falsitas pro veritate accepta, ex specialissima & iustissima causà in iure èxpressa.
- I ask what is a presumption? I say that it is a concept formed in man's mind by a particular plausible conjecture.
¶Fictio verò sic diffinitur, Fictio est falsitas pro veritate accepta, ex specialissima & iustissima causà in iure èxpressa.
- Fiction is a falsity accepted as true for a very special and just cause expressed in Law.
¶Indicium vero est
duplex, semiplenum seu dubitatum, & plenum seu indubitatum. indicium semiplenum
est praesumptio fortiter movens animum ad aliquid credendum vel discredendum.
Indicium vero plenum est demonstratio
rei per signa sufficientia, per quæ animus in aliquo tanquàm in existente quiescit,
& plus investigare non curat.
¶Argumentum autem sic diffinitur, Argumentum est
propositio ex aliquibus existentibus resultans, ad propositum ostendendum seu concludendum:
unde quando plura indicia vel plures propositiones, vel plures præsumptiones,
vel plures testes ad unam conclusionem ad aliquid probandum copulantur: istud sic
copulare dicitur argumentatio, sive argumentum, quod est collatio plurium ad unam
conclusionem.
¶Adminiculum est
duplex, scilicet vehemens, & non vehemens. Adminiculum vehemens sic diffinitur,
Adminiculum vehemens et suppletio defectus probationis, per sé folum non
operans, fed cum alia probatione cooperans, probatur hoc extra.
Adminiculum non vehemens,est aliqualis confirmatio
rei probabilis, vel est aliqualis confirmatio veri tendens ad aliquid suspendendum
de defectu probationis: &talia adminicula per se sola etiam plura non sufficiunt.
¶Coniecturas vero sic
diffinitur, Coniectura est acceptio seu reputatio veri, ex aliquo alio sic verisimiliter
ordinato: sicut per circulum coniecturamur tabernam, per habitum meretricem.
His vero omnibus opposita sunt nescientiam & error. Nescientia autem sic diffinitur, Nescientia
seu ignorantia est intellectus non determinans se ad verum,vel falsum.
¶Error autem est
privatio intellecto, determinans se ad falfum: vel est priuatio causata ad
intellectum per falsam imaginationem.
Ideo autem dixi, privatio: quia omne de quo non est verum, est quædam privatio,
unde dictum est de qualibet probatione, quaedam sunt manifesta,quædam sunt,quæ sunt
notoria, de quibus oportet videre verisimile sic diffinitur.
¶Verisimile est
id, quod vero videtur simile,
non verisimile, sic diffinitur, Non verisimile est quod à vero dissimile videtur.
Bibliography
Baldus ad liber ix Codicis (p. 212-213)
Bibliography
Baldus ad liber ix Codicis (p. 212-213)
No comments:
Post a Comment